COCTANA

COCTANA
COCTANA
apud Martialem, l. 4. Epigr. 89. v. 6.
Antipolitam nec quae de sanguine thynni
Testa rubet, nec quae coctana parva gerit.
Ficus sunt parvae ex Syria. Unde cum codem epitheto iterum occutirunt, 1. 7. Epigr. 52. v. 7.
Parvaque cum canis venerunt coctana prunis,
Et Lybicae fici pondere testa gravis.
Quomodo autem afferri solerent, idem refert, l. 13. Epigr. 28. cuius lemma, Coctana, vel Vas coctanorum.
Haec tibi quae tortâ venerunt condita metâ,
Si maiora forent coctana, ficus erant.
Ubi torta, est e tortis iuncis contexta sporta, vel testa turbinata in metae formam. Palatinus tamen codex, pro tortâ, legit coctâ; et pro metâ, alii mentâ, habent.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • COTTANA — ficum genus: Plin. l. 15. c. 19. Ex hoc genere sunt, ut diximus, Cotrana et Caricae, quaeque conscendenti navim adversus Parthos omen fecêre M. Crasso, venales praedicantis voce, Cauneae. Et Martialis, l. 13. Epigr. 28. cui titul. Coctana. Haec… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”